

Epistola I ad Corinthos*
Caput 8: Versus 4
De escis.Vituperata scientia eorum, tandem aperit quae est ea vera.Idolum nihil est in mundo.Id est, inter creaturas mundi. Materiam enim Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit. Quaecunque enim sunt in creaturis, facta sunt per Verbum. Sed forma hominis in idolo non est facta per Verbum, sicut nec peccatum per Verbum. Sed est nihil, et nihil fiunt homines cum peccant.Nisi unus.Hoc dicit ne putetur Deus esse in idolo.